TABELLAE

TABELLAE
TABELLAE
apud Romanos in Comitiis adhibitae sunt, quemadmedum ὄςρακα seu testae, apud Athenienses. Postquam enim Populus diu suffragium vivâ vocetulisset, postea, ut quisque liberius sententiam suam proferre posset, inventae tabellae, Legesque variae hinc Tabellariae dictae, larae sunt; quarum prima Gabinia anno Urb. Cond. 614. rogata, earum usum invexit, cavitque, ne quis Tabellam inspiceret, ne rogaret, ne appellaret, ut ita ab omni parte liberum iudicium suum in Magistratibus cteandis Populus haberet, Cicer. de LL. l. 3. de Amicit. et pro Plancio. Sequutae illam sunt Cassia, Papiria, Caelia, quae in perduellionis iudicio, quod Cassia lege xeceptum erat, Populum itidem tabellâ sententiam ferre voluit; Sempronia, Maria, Fusia et Antonia, de quibus omnibus suô locô. Acin Comitiis quidem Magistratuum oportuit Tabellis nomina Candidatorum inscribi, ut daretur iis per tabellam Magistratus: Tot autem tabella unicuique de populo dabantur, quot essent Candidati, quorum rationem haberi oportere iudicatum esset. Non vero integre Candidatorum nomina, sed, brevitatis ergo, primas tantum litetas in tabellis scribi consuevisse, docet Cicero, Orat. pro Domo. In Comitiis legum duae dabantur, una, in qua scriptum U.R. i. 3. uti rogas: altera, in qua A. i. e. Antiquo: quod etiam in Comitiis Iudiciorum factum esse, legimus. Non vero domô afferebantur Tabellae illae a Populô, sed erant, qui eas Populo, suffragium inituro ministrarent, Diribitores dicit; hôc ordine. Postquam sortitio inter Triubs et Centurias de ptaerogativa facta esset, et Magistratus in Tribunali, sedens, per praeconem praerogativam Centuriam ad suffragium vocâsset, illa de loco, in quem consistebat, discedebat in Septum, per pontem, in cuius initio stabant praefati Diribitores, qui Tabellas singulis ministrabant. Ingredientibus dein in Septum seu Ovile, Rogatores cistam proponebaut, inquam conicerent suffragium laturi eam quam vellent tabulam, sicque totius Centuriae Tabellis collectis, Custodes eas educebant, quorum munus erat describere suffragia, ut ea Centuriae sententia renuntiaretur, in quam plures inclinâsse conspiceretur. Hoc aurem erat describere suffragia, tot puncta intabella notare, quot Tabellae similes reperitentur; Dionysius, l. 7. Postquam ita Praerogativae Centuriae suffragium renuntiatum esset, tum ea ex Ovili disedens, locum faciebat primae Equitum Centuriae, post quam singulae Centuriae primae Classis ordine eôdem modô, ad suffragium vocabantur; donec omnes primae Classis Centuriae suffragium tulissent, tum ea iterum numerabantur etc. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 6. c. 14. Etiam in Iudicii Tabellae tres Iudicibus dari solebant; una absolutionis, cum nora A. altera condemnationis, in qua C. tertia ampliationis, duobus his elementis inscripta N. L. id est, Non liquet. Dabantur autem a Praetore, qui cum illos ad urnas ire, atque in earum unam Tabellas, sementiam continentes conicere iuberet, mittere seu dimittere Iudices in consilium dictus est. Idem, l. 9. c. 24. Vide quoque supra, ubi de Suffragiis, et hîc paulo post. Plura vero de Tabellis veter. varii generis supra in vocibus Diploma, Diptycha, Pittacium, Polyptycha etc. uti de Tabella Pythagorica, ubi de Sortibus: de Tabella, supra magistratuum sedem Carthagine suspensâ, voce Presbyter, ubi de Aristone Tyrio: de aliis infra lemmate Tabulam tenere.
Tabellariae Leges, quando et a quibus latae?
Gabinia, cuius Auctor A. Gabinius Tribun. Pleb. Cn. Calpurniô Pisone, M. Poppiliô, Laenare Consulib an. Urb. Cond. 614. lata est, ut Comitiis, Magislratus crearentur, Populus non voce, sed per tabellam, sussragium serret. Cassia, non Iudicum tantum, in Iudiciis, sed etiam Populi in Comitiis; verum in Tributis tantum, quibus de mulctis iudicaretur: suffragia similiter libera esse voluit: an. Urb. Cond 616. Papiria, idem in Legibus faciendem esse, suasit, lata a C. Papirio Carbone Tribuno Pleb. P. Polliô Laneate, P. Rupiliô Consulib. an. 621. Ur in iubendis aut vetandis Legibus, Populus tabellâ suffragium ferret. Caelia, a Caelio Tribun. Plebrogata, Q. Caeliô Metellô Balearicô, T. Quinctiô Flaminiô Consulib. an. 635. etiam in Perduellionis crimine, tabellae sentenciam ferri iussit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • tabellae — toxi·tabellae; …   English syllables

  • LAUREATAE Tabellae — apud Lamprid. in Alex. Seu. Actae sunt res feliciter et in Mauritania et in Illirico et in Armena atque ex omnibus locis tabelhe laureatae delatae sunt; quibus in Senatie et apud Populum, lectis, omnibus nominibus est adornatus: sunt literae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Defixio — Fluchtafel auf Griechisch, Bleilamelle, 4. Jh. n. Chr., Fund aus dem Kolumbarium der Villa Doria Pamphili in Rom Die Fluchtafel oder Defixion (griechisch καταδεσμός …   Deutsch Wikipedia

  • Defixion — Fluchtafel auf Griechisch, Bleilamelle, 4. Jh. n. Chr., Fund aus dem Kolumbarium der Villa Doria Pamphili in Rom Die Fluchtafel oder Defixion (griechisch καταδεσμός …   Deutsch Wikipedia

  • Defixiones — Fluchtafel auf Griechisch, Bleilamelle, 4. Jh. n. Chr., Fund aus dem Kolumbarium der Villa Doria Pamphili in Rom Die Fluchtafel oder Defixion (griechisch καταδεσμός …   Deutsch Wikipedia

  • Fluchtafel — auf Griechisch, Bleilamelle, 4. Jh. n. Chr., Fund aus dem Kolumbarium der Villa Doria Pamphili in Rom Die Fluchtafel oder Defixion (griechisch καταδεσμός katadesmós oder κα …   Deutsch Wikipedia

  • TABELLA — olim chartae locô. Postquam enim literae, quae prius sculpebantur, pingi coepêre, materiem, in qua illae pingerentur, initio arbores, hinc quadrupedia, postea et lintea praebuêre. Et quidem ex arboribus huic rei primum folia inservierunt, postea… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Tablilla de maldición — de Eyguières. Una tablilla de maldición (en latín defixio, y en griego κατάδεσμος katádesmos) era un medio frecuente para maldecir en el mundo grecorromano, por el que alguien pedía a uno o más dioses que dañasen a otros, con frecuencia como… …   Wikipedia Español

  • DIPTAGUS — in Chart, quibusdam vett. apud Car. du Fresne Glossar. pro δίπτυχον, Diptychum, occurrit. Erant autem Δίπτυχα, tabellae plicatiles, geminas se pandentes ac porrigentes: in quibus amores scribebantur, Papias. Quem in usum triplices etiam tabellae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIBER — I. LIBER Deus vini, qui et Bacchus, et Dionysius dicitur. Multos autem fuisse Liberos ostendit Diod. Sic. quorum longe celeberrimus est, qui semele et Iove genitus fertur, quem tertium fuisse autumant, et Thebis Boeotiis natum, qui Liber… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”